# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 37

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/37

Quando) in vo uel N est, si dominus ascendentis Planetam alique, qui sub terra sit, aspicit, confert purgatorio uti pharmaco. Sin uerò Planetam aspi cit, qui super terram sit, euomet medicinalem potionem, qui bibit. De pharmaco potu dato, dicit quod ex ultimo aphorismi uerbo apertissimum est. Ideò signa duo triplicitatis aqueae. Tertium reliquit breuitatis, ut ipse arbitror, causa. Quando igitur in signis aqueis Luna est, op portunè purgatiua potio dabitur, si Planeta etiam, qui ascendenti signo dominatur, Pla netam aliquem, qui sub terra sit, aspicit. Ascen dens enim semper illum significat, qui age re quidquam incipit. Si ergò dominus eius Planetam, qui sub terra sit, aspicit: tunc natura eius, qui bibit, ad inferiorem aluum fa ciliùs dimittit pharmacum. & sic eius operatio commodè fit. Sin autem dominus ascen dentis Planetam aspicit, qui super terram sit, tunc complexio naturaque eius, qui bibit, à coelestibus agitata, ad superiorem partem emitter medicamentum, & sequitur uomitus.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
