# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 40

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/40

in cadentibus uerò 6. 8. & 12. omnino debiliss. sunt. Et secundum Porphyrium in Isagoge sua, ipsa Planetarum fortitudo significationes actiuas quidem facit: sed nihil, aut parùm confert ad apparentiam. secunda ita facit actiuas, ut magis appareant, quàm sint. Debilitas primę non actiuas facit, & tamen si planetae in angulis fuerint, actiuae uidebuntur: ut si op ex II & ab angulo Lunam aspexerit, magìs ui debitur homo uenereus, quàmsit reipsa. quod si ab ijsdem geminis & à domo cadente, nec erit, nec uidebitur. Et si à & & ab angulo, & erit, & apparebit. Quòd si ab eodem & & à domo cadente, res magna erit, apparen tia nulla uel parua. Ita & in caeteris omnino iudices. Sicut autem Luna superiorum uires & influxum suscipit, & ad haec inferiora trasmittit, quare & ad ipsam maximè animaduertendum erit: sic quoque Planetae omnes, quia inferiores sunt, fixarum influxus susci pere uidentur, ac per Lunam maximè ad hęc inferiora transmittere.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
