Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 42
Unproofread scanNot analysed yet
gradus inter ascendentem &locum eclipsis: ad hunc numerum 180, qui sunt gradus hemisphaerij superioris uel inferioris, ubi scilicet eclipsis sit, proportionem habent duplam /. Ita si eclipsis fuerit duarum horarum, erit nocumentum in rebus ab angulo significatis. In lunari quidem eclipsi in 27 diebus: in solari uerò in diebus 224 proximè. ad hos enim proportionem illam habent numeri dierum 60 &730. hoc est, duorum mensium in lunari, &annorum totidem in solari. Vnde patet ipsos non fuisse solitos quidquam diminuere, quando in occidente aut ascendente fiebat eclipsis. Accedit autem nocumentum luminaris si in ipsa cuspide fit, aut non longius, quàm gradibus 3. nam si magìs abest, diminuitur omnino uis nocendi, ac euanescit. XXV. Facias profectionem significatoris, quando est in angulo medij coeli per ascensiones recti orbis: quando uero est in ascendente, per ascensiones climatis. Profectio, ut nunc accipitur, est motus à loco stellae per ascensiones climatis uel me dij coeli captus: annum unum per singulos ascensionum gradus significans. Is inuenitur, si stella, cuius profectio capitur, est in gradu ascendente cum ascensionibus olimatis. Quando in angulo medij coeli est cum ascensionibus rectae sphaerae.