# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 43

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/43

Quando uerò inter hęc loca mixtim, sicut ipse Ptolemaeus in tertio quadripartiti docet. Nam si, quando est in his angulis atque cardinibus, per istorum ascen siones profectio, quam nonnulli directionem uocant, capitur: necesse est, ut quando inter ipsos cardines per utrasque ascensiones inuestigatur. Est autem modus ab ipso Pto lemęo ibi traditus iste. Capit distantiam dirigendi Planetae à medio coeli in sphęra recta, & distantia loci, ad quem dirigitur ab eodem medio coeli in eadem sphęra: similiter capiuntur etiam partes horarum utrorumque locorum eius qui dirigitur. & ad quem in ascensionibus climatis, & partimur distan tiam dirigendi Planetę per partes horarum gradus sui: & quod exit, est tempus, id est, horae distantiae, est gradus eiusdem Planetae à medio coeli. Is has igitur horas distantiae multiplicamus partes horarum loci, in quem dirigimus, & quod sic subtrahitur à distantia ipsius. Et residuum est tempus, quo perueniet dirigendus Planeta ad lo cum, ad quem dirigitur. Exempli gratia, me dij coeli gradus in natiuitate mea fuit 27Q.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
