# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 46

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/46

Causa uerò est, quia quando Soli Planeta, qui rem significat, uel sub terra, uel in loco, ubi nullam habet potestatem, coniungitur, tum quia sub terra uel in alieno est loco, tum quia lumen suum à maiore lumine obscuratur. Res quoque, quas significat, reddit obscuriores phantasmatibus hominum ex turbatione humorum complexionum caligine inuolutis. Quando autem in exaltationem suam ex casu ascendit suo, quia in pro prio loco potentior est uis ac natura sua, qua agit in his inferioribus: clariora reddit hominum phantasmata, mentesque nostras aperit non uniuersaliter, sed quantum ad eas res attinet, quae ab eo significantur. Reddit autem phantasmata clariora non immediatè, sed per qualitatem continentis, modò mutatam complexionibus hominum ad ea phantasmata commouenda. XXVII. Venus facit uoluptatem in eo membro nati, cui membro dominatur signum, in quo est. Idem in reliquis quo que stellis intellige. Nam si est in V, delectabitur multùm sensibus capitis, & maximè ac pręcipuè qui est uisus. Si in &, uoluptate gulae nimium capitur, & in caeteris signis simpliciter com modè membrorum actus capiendo. Quòd uerò de caeteris dicit Planetis, difficile aliquantum est. Sed si rectè accommodabis, rectè intelliges: ut si + sit in V iustum in audiendo uidendoque hominem dicas futurum. Si in II, iustum in dando recipiendo que: hisque maximam capere uoluptatem. simili ter & in caeteris Planetis & signis haec magis apparent, quando significata per singula membra uiribus stellarum adcommodantur, ut T in II, + in &, uel voXXVIII.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
