# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 47

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/47

Si non potueris facere Luna duo bus Planetis coniungi, sac ipsam fixe coniungi, quae utrorumque complexionem habeat. Hic aphorismus electionibus adcommodatur: & patet per seipsum. XXIX. Stellae fixae, mirabiles, & ultra rationem felicitates attribuunt. Sed ut plurimum concludunt eas in infelicitates Saturni. Praecipuè autem illae, quae sunt naturae 1j ac + primae magnitudinis, nec magnę la titudinis. quando Q fortunae coniunguntur, & quando sunt in angulis medij coeli, uel ascendentis in ipsa cuspide, ita ut ortus stellarum fixarum etiam secundùm latitudinem suam accipiatur.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
