Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 49
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergò solùm gradus longitudinis attendendus, ut eas stellas in gradu ascenden te uel occidente cum principio V ponamus: sed etiam latitudo, quae differentia non est eadem in omnibus domibus. Nam in medio coe li, &subterraneo cardine nulla est, maxima in ortu &occasu, ut dictum. Nec similiter non eadem est in omnibus climatibus, sed maior semper in borealioribus: nec in fixis solùm attendenda, uerumetiam &multò magìs in errantibus: ne Planetas, qui sunt in prima domo, locemus in 12. &contrà. Et qui sunt in 6. ponamus in 7. &contrà. Qua in re omnes uideo nostris temporibus uehementer erra re. quod ne accidat, tabulam de hac re secundùm Ptolemaeum, dicto c. demonstrationis, aliàs faciemus: quae utilissima erit in locandis tam fixis, quàm Planetis. Infelicitates autem †n sunt, angustiae, ęgrotationes malę ac longae, mors infamis &uiolenta, &c. XXX. Animaduerte coronationes pri morum regum. Et si ascendens coronationis cum ascendente hominis, qui speratur succedere, succedet in regno huiusmodi homo Primi reges sunt, qui primi regnum acceperunt.