# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 49

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/49

Non ergò solùm gradus longitudinis attendendus, ut eas stellas in gradu ascenden te uel occidente cum principio V ponamus: sed etiam latitudo, quae differentia non est eadem in omnibus domibus. Nam in medio coe li, & subterraneo cardine nulla est, maxima in ortu & occasu, ut dictum. Nec similiter non eadem est in omnibus climatibus, sed maior semper in borealioribus: nec in fixis solùm attendenda, uerumetiam & multò magìs in errantibus: ne Planetas, qui sunt in prima domo, locemus in 12. & contrà. Et qui sunt in 6. ponamus in 7. & contrà. Qua in re omnes uideo nostris temporibus uehementer erra re. quod ne accidat, tabulam de hac re secundùm Ptolemaeum, dicto c. demonstrationis, aliàs faciemus: quae utilissima erit in locandis tam fixis, quàm Planetis. Infelicitates autem †n sunt, angustiae, ęgrotationes malę ac longae, mors infamis & uiolenta, &c. XXX. Animaduerte coronationes pri morum regum. Et si ascendens coronationis cum ascendente hominis, qui speratur succedere, succedet in regno huiusmodi homo Primi reges sunt, qui primi regnum acceperunt.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
