Latin
EPISTOLA
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 5
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA imitari, ijs praesertim, quibus in promptu est quidli bet eleuare uel extollere. Etenim si tam futilis &,ut loquuntur, incertißima esset, neque ullis naturae fundamentis stabilita: non illam utique tanto studio tradidisset Ptolemaeus, uir tam probatus, ut dum opus est arcessendis testibus, unus instar multorum semper esse habeatur. Conficta, fateor, &adsuta à Punicis in hoc genere pleraque deprehenduntur: sed quae non minùs execramur nos, quàm qui ex professo uideri uolunt hostes. Visum proinde fuit, ne quis existimet portenta illiusmodi nos omnia probare, quendam louiani appendere huc dialogum: in quo apertè quiuis cernet, quomodo &quatenus Astrologiae fides sit praestanda. Disceptatio breuis est, sed erudita, &cum primis elegans: in qua perinde atque in agro bene culto, ubi nullae sunt sentes, enitent omnia. Trapezuntius illaboratior est, ac minùs proprius, qui alibi tamen orationis &ingenij sui neruos abundè ostendit: hîc satis habuit quoquo modo selectißimos illos centum Aphorismos e Graeco primum uerteret, &enarraret. Deinde Antisciorum rationem à nemine antè hac consimili diligentia illustratam, separatim &copiose tractaret: simulque per occasionem aperiret, quid isthuc sit, in quo tam saepè prophetantes Astrologos titubare contingat. Quae a tenebris in memoriam, hoc est, ad uitam quasi quandam iam denuo reuocata, nuncupatim dicare Philippe tibi libuit: cum quòd, nisi immodicus quidam artis huius amor falso mihi imponat, arbitratus ea sum tuae bibliothecae, quam optimis quibusque libris habes instructißimam, neutiquam fore indigna: tum maximè uerò, ne in publicum absque patrocinio &tutela, isto potißimùm saeculo, prodiret. Tu libens, quod etiam atque etiam rogo, excipe: &me quouis loco, modo, inter tuos numera. Vale.