# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 5

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/5

EPISTOLA imitari, ijs praesertim, quibus in promptu est quidli bet eleuare uel extollere. Etenim si tam futilis &, ut loquuntur, incertißima esset, neque ullis naturae fundamentis stabilita: non illam utique tanto studio tradidisset Ptolemaeus, uir tam probatus, ut dum opus est arcessendis testibus, unus instar multorum semper esse habeatur. Conficta, fateor, & adsuta à Punicis in hoc genere pleraque deprehenduntur: sed quae non minùs execramur nos, quàm qui ex professo uideri uolunt hostes. Visum proinde fuit, ne quis existimet portenta illiusmodi nos omnia probare, quendam louiani appendere huc dialogum: in quo apertè quiuis cernet, quomodo & quatenus Astrologiae fides sit praestanda. Disceptatio breuis est, sed erudita, & cum primis elegans: in qua perinde atque in agro bene culto, ubi nullae sunt sentes, enitent omnia. Trapezuntius illaboratior est, ac minùs proprius, qui alibi tamen orationis & ingenij sui neruos abundè ostendit: hîc satis habuit quoquo modo selectißimos illos centum Aphorismos e Graeco primum uerteret, & enarraret. Deinde Antisciorum rationem à nemine antè hac consimili diligentia illustratam, separatim & copiose tractaret: simulque per occasionem aperiret, quid isthuc sit, in quo tam saepè prophetantes Astrologos titubare contingat. Quae a tenebris in memoriam, hoc est, ad uitam quasi quandam iam denuo reuocata, nuncupatim dicare Philippe tibi libuit: cum quòd, nisi immodicus quidam artis huius amor falso mihi imponat, arbitratus ea sum tuae bibliothecae, quam optimis quibusque libris habes instructißimam, neutiquam fore indigna: tum maximè uerò, ne in publicum absque patrocinio & tutela, isto potißimùm saeculo, prodiret. Tu libens, quod etiam atque etiam rogo, excipe: & me quouis loco, modo, inter tuos numera. Vale.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
