# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 56

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/56

Huic contrarium collige. Si idem imperans signum inutraque ascendit, aut ambo non solum disconuenientia, sed etiam imperantia sint, intenditur odium. Nam ut ibi alter alteri in amore magìs firmatur: ita hic alter alteri im perando maiora suscitat odia. Quòd si conuenientia sint, & alterum imperat, alterum obediat: sic se habeat S & 42, quasi patris & filij amicitia erit. Sin disconuenientia: sicut se habent S & κo, domini ferè ac serui tutis dissidia faciunt. XXXIIII. Dominus &, uel qui maioris digni tatis est, si gnificat omnia, quae fiunt in illo mense, si fuerit in angulo. Dominus &, est dominus signi, in quo est facta illa coniunctio, id est, qui maioris dignitatis est in gradu &. Sed dominus ascen dentis in & luminarium. Maioris autem dignitatis dicitur, quia plures aut maiores ha bet dignitates de quinque dignitatibus, quę sunt domus exaltatio, &c. quae sic se habent, ut prima sit maxima, ultima minima, medię, prout magìs minusue accedunt, &c.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
