# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 57

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/57

Primò ergò natura praedominatoris huiusmodi, deinde uirtus tantùm, quae à locis suis uel alienis, tum quae à situ eius in coelo colligitur, hoc est, ex anguli qualitate: tum quae ex effectu aliorum Planetarum uel coniunctione perspicitur, diligenter inuestigan da. Sic enim quae nam, & qualia futura sunt in illo mense, praedici generaliter poterint. Stultitia enim est, particulariter dicere illum diem pluuiosum, illum uerò serenum. nam mensem humidum, uel siccum, uel uentosum, uel serenum, uel borealem, uel austra lem magìs futurum, scientia magis consequi possumus. Illum uerò diem borealem, illum australem, non praedicunt, nisi furentes, & maiore aliqua naturali potestate praediti. XXXV. Quando uerò Sol in locum alicuius stellae peruenit, mouet actionem eius, quam habet in stella. Mouet (inquit) actionem Sol eius loci & signi, quam illud signum habet in ea stella. Solet autem Planetas stellas appellare tunc maximè, quando uult Lunam excipi.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
