Latin
XXXIII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 58
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit autem, MOVET, quia ad illam tem periem declinat, quam solet efficere stella, id est, Planeta in illo suo loco: ut, quando Sol est in V, tempus est tale cęteris paribus semper, quale est, quando &est in Ariete. Et quando O est in &,tale est tempus, quale ferè si †esset in V. &sic de caeteris. XXXVI. Vtaris cooperatricibus stellis fixis in aedificatione urbium. Planetis uero in aedificatione domorum. In omni autem urbe, quae &in medio coeli habuerit, gladio ut plurimùm reges moriuntur. Fixas eligere iubet, meo iudicio, non omnes, sed quae sunt de natura L &4. His ergò dicit utendum in aedificationib. urbium principio: ut uidelicet sint in cardinibus ma xime ascendentis &medij coeli. COOPERATRICIBVS uerò ait, quia Planetis maximè utendum est, qui in angulis sint, uel bonum ad fixas habeant aspectum. Ex omnibus tamen Planetis &uitandum censet, &in ca dente aliqua domo ponendum, ac maximè cauendum, ne in medio coeli sit.