# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 58

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/58

Dicit autem, MOVET, quia ad illam tem periem declinat, quam solet efficere stella, id est, Planeta in illo suo loco: ut, quando Sol est in V, tempus est tale cęteris paribus semper, quale est, quando & est in Ariete. Et quando O est in &, tale est tempus, quale ferè si † esset in V. & sic de caeteris. XXXVI. Vtaris cooperatricibus stellis fixis in aedificatione urbium. Planetis uero in aedificatione domorum. In omni autem urbe, quae & in medio coeli habuerit, gladio ut plurimùm reges moriuntur. Fixas eligere iubet, meo iudicio, non omnes, sed quae sunt de natura L & 4. His ergò dicit utendum in aedificationib. urbium principio: ut uidelicet sint in cardinibus ma xime ascendentis & medij coeli. COOPERATRICIBVS uerò ait, quia Planetis maximè utendum est, qui in angulis sint, uel bonum ad fixas habeant aspectum. Ex omnibus tamen Planetis & uitandum censet, & in ca dente aliqua domo ponendum, ac maximè cauendum, ne in medio coeli sit.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
