# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 63

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/63

Sit T in 12 gradu =, & & in 10κυ, quadratis utriusque radijs, 2570 gradus obsidetur. Idem gradus G & S Saturni, Martis sextili & aspectu G obsidetur. Et hoc aphorismo docemur, non percussa solummodo Planetarum radijs loca, uerùm etiam obsessa esse consideranda. & sic à bonis cir cundata, proficere, ut à malis officiunt. Illud ipse adfirmarim, obsessum locum non pluribus, quàm 15 gradibus ab alterutro gradu obsidente distare oportere. XLI. Caue, ne octaua domus & domi nus eius in tempore abeundi infortunetur. In tempore autem redeundi, ne secunda & dominus eius. Nam octaua domus, iter abeuntis significat: secunda, quaestum. & illa quoniam auersa ab ascendente, ac ad oppositam ascendentis domum succedens, uitam in alienis significat. Haec quoniam ascendenti succedit, reditui ad patriam praeest. Quan XLII. Quando aegrotatio incipiet, si Lu na erit in signo, in quo aliqua infortu nans, siue in natiuitate uel in quadratura ipsius, uel in diametraliter oppo sito, erit difficillima. quod si etiam in fortunans respicit, erit periculosa. Sin uero erit in loco, ubi fortunans erat in natiuitate, non erit periculosa.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
