# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 64

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/64

Nam fundamentalia Planetarum loca, id est, ubi fuerunt tempore natiuitatis, per totius uitae spacium uires suas effundunt. Quare si cùm aegrotatio incipit, Luna fuerit in loco, ubi nociuus Planeta fuit in natiuitate, uel in quadratura ipsius Planetae nociui, hoc est, in loco, quae 90 gradibus distat à loco fundamentali eius, uel in loco diametraliter opposito, erit, inquit, difficilima. Quod si etiam infortunans respicit ipsam, uidelicet Lunam, in principio aegrotationis, crescit accumulaturque malignitas: & sic 2gro aegrotatio periculosa redditur.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
