# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 68

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/68

Sin uerò sint in feriformibus signis, alienum faciunt à societare humana, minùs tamen in mansuetis: ut in V, magìs in atrocibus, ut in S, uo, & c Nam in mansuetis ipsi humiliter sequuntur homines, amantque, sed quasi uiles ab eis contemnuntur, quod ego in plerisque uidi, qui prae dominatores in V habuerunt. XLVI. Magnae in natiuitatibus felicita tes à fixis fiunt, & ab angulo coniun ctionum, & à loco Q. Tres docet esse causas magnae felicita tis: uidelicet, quando fixa stella primae magnitudini naturae fortunantium Planetarum est in gradu ascendente: quando Q in ipso ascendente gradu est. Et quando ascendens & gradus uel & proximè praeteritae, est gra dus ascendens in natiuitate. Haec tria concurrere dicit in magnis felicitatibus. Verùm, quoniam utile ducimus ad scientiam, opposita semper colligere: ubique enim id faciunt studiosi, facillimum namque factu est, quoniam oppositorum causae oppositae sunt, fient ergò magnę infelicitates, si fixa infelix puta, naturae & uel h fuerit in gradu ascendentis, & pars Q in domo 6. 8.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
