Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 69
Unproofread scanNot analysed yet
uel 12 partiliter, hoc est, in ipsa parte à gradu cuspidis collocata. Et ad haec duo, si illud etiam tertium concurrerit, ut ascendens &,quae nati uitatem immediatè praecessit, in aliqua ex tribus praedictis domibus utiliter reperiatur. Verùm illud ubique tenendum, res ita ex poni, ut nullum per aliam rationem impedimentum inferatur. Nam hîc &felicitas minuitur, aut omnino demittitur, si radium Gaut oppositum uel quadratum immiserit. Et infelicitates similiter, si u. aut †fuerint, aut per A, aut D radios iuuerint. Sed maximè quidem felicitates concursu trium causarum, ut diximus, fiunt magnae, duarum non contemnendae ex una quaque causa pro ueniunt. Quòd autem dixit, AB ANGVLO CONIVNCTIONVM, quamuis de ascendente ipsum solùm crediderim intellexisse: in caeteros quoque angulos nonnihil adferre, si in ascendente natiuitatis ceciderint, non negauerim. Et primùm meridianum super terram, deinde occidentem, deinde domum quartam. XVII. Quando in natiuitate infelix stella in loco stellae felicis fuerit, in alia natiuitate nocebitur habenti felicem ab eo, qui habet infelicem.