# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 70

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/70

Planeta, infelicitans scilicet & infortunans, ut uerbi gratia, & in loco felicitatis in alia natiuitate, ut in loco +, nocebit qui habuit & ei, qui habuit ψ. Vt si i. fuit in II in una, & d in altera in eisdem II. Haec Ptolemaeus. Additur uerisimile nocumentum se cundùm naturam nocentis. Nam si hi est no cens, nocebit dolo: si d, ira & ui, à locis autem iudicant, ad quos pertinebit: ut si in 5. ad filios: si in 2. ad diuitias. XLVIII. Quando gradus medij coeli domi ni est ascendens clientis, & horum praedominatores amicabili se aspectu respexerint, diu coniuncti perdu rabunt. Si, inquit, gradus medij coeli innatiuitate domini, erit gradus ascendens eiusdem signi in natiuitate eiusdem clientis, perseuerabunt multo tempore. Si horum quoque domini, scilicet & clientis, id est, medij coeli & ascendentis praedominatores amicabi liter se aspexerint. Idem fit, si 6 domus serui fuerit in ascendente domini. Hinc nonnulli similia trahunt uxoris, si 7 mulieris ascendens uiri fuerit, filiorum. si 5 filij fuerit ascendens, alterius patris fratrum. si caetera unius fuerint, ascendens alterius, Sed quis ista non fuerint, necessitudo tamen coniun ctionis & sanguinis astris etiam dominatur. Prudentissimè igitur Ptolemaeus haec neglexit. XLIX. Quando ascendens clientis est in medio coeli domini, adeò illi clientulo credet dominus, ut sibi ab eo impePuta retur. Puta idem signum, & idem etiam gra iin dus eiusdem signi, tunc subditus domino im perat.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
