# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 78

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/78

Nam in omnibus secundum rem, qua de agitur, praedominator eligendus est. Huiusmodi autem praedominatores si sunt in maxima sui longitudine, ut sol circa prin cipium &, procerum longioremque hominem faciunt. Contrà, si sunt in minima, quę semper & in omnib. Planetis maximè opposita diametraliter est: hoc primum, in quo etiam illud attendendum est, quòd non solùm praedominator considerandus est: uerùm etiam dominus signi, ubi praedomina tor reperitur. Nam si ipse quoque in maxima minimaue sua longitudine sit, & prędo minatore conueniat, firmior res est. Sin contrariae dispositionis, quàm praedominator sit, non parùm ei detrahit: ita tamen, ut prae dominatoris uirtus semper pręferatur. Hoc praeceptum hîc dictum, caeteris quoque adcommodandum. Alterum est, ut principia signorum ascendant. Tertium, ut ascendant signa multarum ascensionum, sicut à g ad no Plurimarum autem sunt np & –: paucissimarum X & V. Sed prima ratio cęteris potentior, quòd ostendit, quia uel sola, si in minima longitudine, naniformes facit, hoc est, nanis similes.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
