Latin
TRAPEZVNTII COM
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 8
Unproofread scanNot analysed yet
Tantò regibus, quàm priuatis com modior est, quantò maiora, praecla rioraque reges quàm priuati adgredi untur facinora. Tibi autem potissi mum, nominique tuo dedicamus: qa soli regi omnium (pace aliorum dixerim) tibi plurimùm philosophia debet. Solus enim ipse &audiendo, &legendo, &intelligendo, multò magis decoras, quàm caeteri omnes principes simul, &c. Accipias ergò quam benignissimo animo, ut soles, atque liberalissimo, librum &natura li philosophia &mathesi refertum. in quo paucis multa &ardua exponuntur. in quo efficientia &uirtus coelestium corporum, qua haec infe riora duce natura, mouentur atque aguntur, prae oculis ponitur: qui aliorum Ptolemaei in negocio simili librorum, sic fructus multò magis re, quàm nomine esse cognoscitur: &non minorem hinc author, quàm ex caeteris &multis &magnis uoluminibus consecutus esse uideatur. Non enim magnitudine nec mul titudine librorum, sed uiribus atque acumine, &copia, praestantiaque rerum, summa cum breuitate dictorum, in gens atque perpetua comparatur glo ria.