# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 8

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, TRAPEZVNTII COM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/8

Tantò regibus, quàm priuatis com modior est, quantò maiora, praecla rioraque reges quàm priuati adgredi untur facinora. Tibi autem potissi mum, nominique tuo dedicamus: qa soli regi omnium (pace aliorum dixerim) tibi plurimùm philosophia debet. Solus enim ipse & audiendo, & legendo, & intelligendo, multò magis decoras, quàm caeteri omnes principes simul, &c. Accipias ergò quam benignissimo animo, ut soles, atque liberalissimo, librum & natura li philosophia & mathesi refertum. in quo paucis multa & ardua exponuntur. in quo efficientia & uirtus coelestium corporum, qua haec infe riora duce natura, mouentur atque aguntur, prae oculis ponitur: qui aliorum Ptolemaei in negocio simili librorum, sic fructus multò magis re, quàm nomine esse cognoscitur: & non minorem hinc author, quàm ex caeteris & multis & magnis uoluminibus consecutus esse uideatur. Non enim magnitudine nec mul titudine librorum, sed uiribus atque acumine, & copia, praestantiaque rerum, summa cum breuitate dictorum, in gens atque perpetua comparatur glo ria.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
