Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 82
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo dixit in praesentia: ideò necesse fnit aperire, quam primam uocet. In ipsa ergò, quae est, postquam Luna exiuit à &Solis, immedia tè effluunt humiditates corporum, atque effunduntur: sicut aquę effluunt ex planis fluuio rum alueis, &effluunt usque ad secundam. In reliquis uerò, id est, à secunda usque ad primam, minuuntur. Dixit autem, IN RELIQVIS, quia sicut à prima usque ad secundam, sic à secunda ad primam duae quartae circuli sunt. LVII. Quando septima domus, &dominus in aegro impeditur, infortunaturquam: muta medicum. Sicut ascendens significat ęgrotum, sic 1o medicum eius. Quare si Planeta infortu nans in ea est, aut eam &dominum eius aspi cit, quoniam id errorem medici adfuturum significat, muta medicum. Aliter tamen, inquit Haly, distinxit lahel: nam ascendens dedit medico, decimam infirmo, sextam in firmitati, quartam medicinae. LVIII. Aduerte 6 locum, in quo loco ab ascendente anni est. Tunc enim erit casus, quando profectio illuc perueniet.