# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 82

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/82

Quoniam ergo dixit in praesentia: ideò necesse fnit aperire, quam primam uocet. In ipsa ergò, quae est, postquam Luna exiuit à & Solis, immedia tè effluunt humiditates corporum, atque effunduntur: sicut aquę effluunt ex planis fluuio rum alueis, & effluunt usque ad secundam. In reliquis uerò, id est, à secunda usque ad primam, minuuntur. Dixit autem, IN RELIQVIS, quia sicut à prima usque ad secundam, sic à secunda ad primam duae quartae circuli sunt. LVII. Quando septima domus, & dominus in aegro impeditur, infortunaturquam: muta medicum. Sicut ascendens significat ęgrotum, sic 1o medicum eius. Quare si Planeta infortu nans in ea est, aut eam & dominum eius aspi cit, quoniam id errorem medici adfuturum significat, muta medicum. Aliter tamen, inquit Haly, distinxit lahel: nam ascendens dedit medico, decimam infirmo, sextam in firmitati, quartam medicinae. LVIII. Aduerte 6 locum, in quo loco ab ascendente anni est. Tunc enim erit casus, quando profectio illuc perueniet.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
