# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 83

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/83

Per profectionem praedominatoris natiuitatis, uel O, uel medij coeli, aliorumque secundùm proprietates naturasque suas inue nitur annus, in quo aliquid euenturum est. Mensis autem inde inueniri uix potest. nam & si natura rerum id quoque possibile est: tamen propter uarios calculorum multiplicesque anfractus stellarum, loca non ita pręcisè cognita, ut res flagitat: satis est, si quis annum, &c. si Ptolemaei scientiam consecutus sit, inde obtineat. Anno igitur habito, ex profectione alium modum inueniendi mensis do cet, qui clarior fiet, si exemplo aperietur. 56 aetatis meae annum, quanim 1451 suspectum habui, profectio enim praedominatoris, qui fuit in io domo, ad quintum gradum 40 perue niebat, ubi est stella naturae & †u pernicio sa: mensem autem, in quo nec suspicari quidem poteram. Sed postquam papa Nicolaus quintus, quia uertere de Graeco in Latitinum recusaui, quòd apertè uiderem labo res meos ab ipso in alios transferri, quòd schedulae in Ptolemaei commentarios eius iussu adfixae ostendunt furorem suum, per summam iniuriam effudit: carcereque ac alijs afflictis incommodis mense Maio, huius aphorismi uenit in mentem.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
