# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 84

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/84

Consideraui ergò in quo loco fuit ab ascendente reuolu tionis anni eiusdem &, quae praecesserat quintum gradum 70, facta in eodem anno: & in ueni ipsam in 5 cadere domum. Leo enim in reuolutione anni aetatis meae 56 ascendebat. d autem, quę pręcesserat, fuit in eu: quod sinnum quintae reuolutionis locum obtinet. & ita inueni id calamitatis à Mercuriali Sa turninoque homine inuehendam fuisse in 5 circiter mense, incipiendo à tempore, in quo Sol fuit in 40 gradu, à medio mensis Decembris circiter. Et certè furorem suum in me diu conceptum, quoniam non patiebar labores meos in alios transferri, dedignabare que commentarios meos in Ptolemaeum, qualescunque sint, mihi eripi: quarta die Maij adapparuit, nec dubito peiora etiam illum uoluisse. Sed iuuit primum +D fundamen tali aspiciens. fuit enim in 5 gradu &. Deinde 4 & temporali. fuit enim circa initium X tempore calamitatis. Sed mirabitur fortè quispiam, cur omnino aliquid incommodi futurum erat, cùm & temporalis aspectus minuat malum, & fundamentalis Δ T omnino liberet, ut in 43 aphorismo diximus.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
