# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 89

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/89

Quando enim hos angulos non infortunatos inueneris, bene scias de aegroto futurum: quando uerò infortunatos, contrarium intellige. Critici dies dicuntur à medicis, in qui bus maior inter naturam & morbum com mittitur pugna. sicut 7. 14. 21. qui Latinè possunt dici iudicatiui: quoniam in eis de uictoria naturę aut morbi iudicium fit. Hi critici dies plu res uidentur esse secundùm Ptolemaeum, quam secundùm medicos, nec sine ratione. Medi ci enim solùm illos considerant, in quibus sensibiliter haec pugna apparet. Ptolemęus causam huius rei aperuit, ac ita plures facere uidetur. Non appellat tamen omnes cri ticos, quoniam uerborum potestatem seruauit. Critici ergò dicuntur, in quibus pugna naturae cum morbo sensibilius apparet: in quibus uerò non ita sentitur, & si ratio similis sit: non sunt tamen critici dies appellati, quoniam nec pugna, nec uictoria mani festè ac sensu compręhenditur. Criticos ergò dies primò, deinde locum ), in angulis figurae 16 laterum considerari oportere, ait. Primum certè in secundo includitur. quare bis dicitur, quoniam magìs aduertendum. Principium ergò motus Lunae, à principio aegritudinis capimus.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
