Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quare tunc censet uidendum esse, utrùm angulum fortunari, infortunariue contingat aspectu Planetarum, uel &non so lùm Planetarum, sed fixarum quoque alicuius naturae infortunantis, primae magnitudinis &non magnae latitudinis. ita tamen, ut in oriendo &occidendo non ipsa longitudo stellę sola, sed quę per latitudinis subtractio nem additionemue colligitur, in &capiatur: de quo alibi distinctiùs diximus. Multùm enim ad ueritatem ualet, negligiturque pe nè ab omnibus. Censet enim uidendum, an angulus huiusmodi per infortunantes stellas nequaquam adfligitur. Tunc enim erit bo na de aegroto crisis, iudiciumque de uictoria naturae. Sin uerò quod adfligitur, contrarium. Quòd dixit, in angulis figurae 16 laterum aequalium, tale est. Inscribas in circulo figu ram 16 laterum aequalium. Arcus grad. 22. &30 minut. ad tot enim gradus, v0 graduum quadraturae diuisione deducta, aequilatera 16 laterum figura in circulo constituatur. quod patet si 16 per 22 multiplicaueris, fiunt 360. quot grad. totius circuli ambitus est. Primus igitur angulus est locus, ubi Luna repe ritur in principio morbi. Alij per singulos 22 grad.