Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 95
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Februarium humidum, &Augustum dixeris, aequaliter tantundem, &aequaliter pro tempore excessiuum à solito, utrumque signifi ces: ita ut excessus etiam uterque ad naturam temporis referatur. Regionis etiam natura &loci consideranda est. Nam si tantummodo pluendi uultum in Agypto coelum ostenderit: humidus mensis iudicabitur, non mi nùs, quàm si magna uis aquarum in Italia demittatur. Haec &si quadraturis solùm acconmodauimus: non esse tamen alienum à mente Ptolemaei, censemus, 16. angulorum figu ram, à minuto &capto initio, describere, &singulorum figuram &ascendentes angulorum, sicut paulò antè dicebamus, considerare. non enim potest iudicium fieri de morbis, nisi contingentis aëris mutatione. Fit autem de illis iudicium in angulis 16. Fit ergò continentis causae priùs mutatio. Idcirco dixerim hunc aphorismum illi subiectum. LXIII. Aduerte quando †&i conium guntur, quis horum in alterum eleuetur, &secundùm naturam illius iudica. Idipsum in reliquis quoque facito Planetis. Eleuatio Planetae in alterum duplexNam &qui propinquior est, maxime longitudini suae in epiciclo, in eum eleuari dicitur, qui à sua remotior est. Et qui in antecedentibus signis est, in eum, qui in sequen tibus eleuatur. Vt qui in X est, in eum, qui in &,uel II, aut &,in eum quasi prosequens