# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 96

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/96

braditur. Sed primum modum in coniunctionibus Planetarum magìs consideramus & secundùm eius naturam iudicamus. Secundum in aspectibus magis adhibemus. Hunc modum Porphyrius in introductorio ad iudicia docet, cuius authoritate ita frangor, ut secundo semper solùm uti modo consulere non dubitem. Sic igitur, qui in prae cedentibus est, in eum eleuari dicitur, qui est in succedentibus. quod non ad signa magìs quàm ad gradus referendum contenderim: ut qui in paucioribus gradib. sit, in eum inferatur, qui in pluribus est. Hic autem ab illo defluat, atque quasi defugiat. LXIIII. Inuenias principaliorem in quaestione dominum: inspiciasque quam ipse uim habet in reuolutione anni, ut in ascendente coniunctionis, & secundùm haec iudica. Principalior quaestionis dominus est praedominator, qui plures habet in ascenden te maioresque dignitates. Inspicias igitur, inquit, quas uires iste habet in reuolutione an ni eius, in quo interrogatio facta est. In reuolutione dico anni, hominis. sic enim intelligendum est. Et si reuolutionem eiusdem anni non habes, considera quam dignitatem habet in ascendente coniunctionis: & secundùm haec iudica.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
