# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 11-2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/11-2

Cur crux in judicio apparebit. Sed quare crux apparebit tunc, et quam ob causam in ejus prælatu Dominus adveniet? Ratio perspicua est: utagnoscant consilium iniquitatis sua;, qui Dominum majestatis crucifixerunt; per hoc enim signum, impudens Judæorum retlarguilur impietas. Et quomodo propter hoc ipsum habens crucem veniet, audi ipsum in Evangelio protestantem, quia tunc plangent omnes tribus terræ, videntes accusatorem suum, id est, ipsam crucem; et ipsa arguente cognoscent peccatum suum sero, et frustra fatebuntur impiam cæcitatem. Quid autem miraris', si crucem afferens veniet, ubi et ipsa vulnera ostendet? Tunc videbunt, inquit, in quem compunxerunt (Joan. xix, 37). Quemadmodum cnim in Thoma fecit, volens incredulitatem dkcipuli erroremque corrigere pro multorum fide, et ingerens ostendit illi signa clavorum, et ipsa de clavis vulnera, et dixit, Mitte manum tuam, et vide; quoniam spiritui ossa et carnem non habet, quemadmodum me videtis habere (ld. xx, 27; Luc. xxiv, 59): tunc ostendet vulnera, et crucem manifestabit, ut ostendat quoniam ipse est qui crucifixus est.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
