Latin
Sermon 116
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 116.4
Unproofread scanNot analysed yet
Pauperes ad convivium rocandi. Et licet hoc expediat, ut semper eleemosynas facere debeanlus: præcipue tamen in sanctis solemnitatibus secundum vircs nostras abundantius erogemus, pauperes ante omnia frequentius ad convivium vocemus. Non enim est justum ut in sancta solemnitate in populo christiano ad unum Dominum pertinente, alii inebrientur, alii famis periculo crucientur. Et nos et omnis populus unius Domini servi sumus, uno pretio redempti sumus, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili etiam exitu migraturi sumus; et si bene agimus, ad unam beatitudiucm pariter veniemus. Et quare pauper tecum non capiat cibum, qui tccum acceptum us cst regnum? Quare pauper non accipiat vel veterem tunicam, qui tecum recepturus est immortalitatis stolam? Quare pauper nnn mereatur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere Baptismi sacramentum? Cur indignus est accipere reliquias ciborum tuorum, qui tecum ad convivium venturus est Angelorum? Audite, fratres audite non meum, sed Domini commune præceptum. Sic enim ait in Evangelio: Cum facis prandium aut cœnam, noli invitare divites, qui te iterum reinvitent, et fiat tibi retributio: sed voca pauperes et clavdos; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi; retribuetur autem tibi in retributione justorum (Luc. xiv, 12-14).