# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 116.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/116.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/116.5

Amici etiam invitandi, sed rarius et ad parca convivia. Sed dicit aliquis: Ergo amicos ant pareutcs nou debeo ad convivium invitare? Rogandi sunt et parentes ct vicini; sed rarius rogandi sunt. Et non nimis sumptuosa et deliciosa, sed tam parca et solaria vel honesta illis dcbent convivia prj parari, ut remaneat unde possint paupcres refici, unde possit aliquid indigentihus erogari: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, qui nunc pauperes despiciunt, audiamus, Discedite a me, maledicti, in ignem œternum; sed cum justis ct misericordibus audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivit et dedistis mihi bibere (Matth. xxv, 41,31 et 35): simul eliam nohis illa vox desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21). G. Recapitulatio. Sed ut hæc quæ suggessimus, sensibus vestra' Charitatis tenacius iuliareant, breviter quæ dicta sunt iteramus. Hoc enim admonuimuns, fra. tres, ut quia Natalis Domini imminet, tanquam ad nuptiale cl cœleste convivium ab omni luxuria nitidi et bonis operibus adornati nos per Christi adjutorium pra paremus, eleemosynas pnupcrihus erogemus, iracundiam vel odium quasi venenum diaboli de cordibus nostris respuamus. Castitatem etiam cum propriis uxoribus fideliter conservate: ad convivia vestra frequentius pauperes evocate: ad vigilias maturius surgite 1: in ecclesia stantes aut orate aut psallite; verita otiosa I aut sæcularia nec ipsi et orc vestro proferte, et eos qui proferre voluerint, castigate: pacem cum omnibus custodite, et quos discordes agnoscitis, ad concordiam rcvocate. Hæc si fideliter, Christo adjuvante, volueritis implere. et in hoc sa;culo ad altare Dominicum secura conscientia poteritis accedere, et in futuroad æternam beatitudinem feliciter pervenire; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit ct regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
