# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 118.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/118.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/118.1

Filius Dei non mutatur cum fit homo. Hodie, fra- Ires dilectissimi, celebramus Dominicæ nativitatis diem, id est, Domini nostri Jesu Christi: qui cum æqualem trinitatem cum Patre possideat, qui cum cœlum, terram ac mnria, et omnia quae in eis sunt, pari cuni Patre virtute firmaverit, in novissimis tcmporibus homo nasci ex homine dignatus est, sic nostram suscipiendo naturam, ut non permutaret suam. Permanente enim integro divinitatis statu, assumpsit hominem Dei Filius; nec amisit quod erat, sed sociavit sibi quod in ipso ante non fuerat. Invisibilis ergo secundum divinitatem Dei Filius visibilem suscepit hominem, immortalis mortalem, impassibilis passibilem, et ut totum breviter comprehendam, Dcus hominem Quidquid ergo infirmitatis legimus in Chri. sto, id est, quod esurivit, quod doluit, quod etiam mortem pro peccatis nostris sustinuit, suscepto hoc pro salute nostra homini deputemus, salva illius qui suscepit, id est Vorbi Dei, reverentia: qui ita humanitatem divinitati sure junxit, ul eam post passionem impassibilem faciat; non autem ut fieret, quod cogitari scelus est, divinitas ipsa passibilis.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
