Latin
Sermon 119
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 119.3
Unproofread scanNot analysed yet
Prophetia de virgineo partu. Ducite, fideles Christi, festivissima gaudia; res nobis hodie perfecta est nova, quæ olim fuerat repromissa, ut sine virginei detrimento pudoris, filinm lactarent ubera genitricis. Hæc illa est novitas Jeremiæ prophetæ valicinio nuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum supra terram. Et quasi quamdam lucernam hujus obscuritatis accendens, continuo subjecit, Femina cirrumdabil virum (Jerem. xxxi, 22): hoc est, inquit, novum quod su- Iter terram dico Domiuum esse facturum, quia femina circumdabit virum. Advertitc, fratres, et me potius vestro intellectu præcedite,Femina, inquit, circumdabit virum. femina super feminas benedicta, quæ ct virum non cognovit, et virum in utero circumdedit: quæ concubitu carnali non tangitur, et tamen carnea prole de spirituali scniine gratulatur! Circumdat Maria virum angelo fidem dando; quia Iva perdidit virum serpenti consentiendo; Faciet, inquit, Dominus novum super terram.