Latin
In Natali Domini, i (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ad servos. Etiam sermo mihi est ad vos, servi. quicumque dominos carnales habetis, cuicumque servitii conditioucm dcbetis: obedite dominis vestris, diligite ex corde, non ad oculum servientes, sed rninisterium ex ainore facientes (Ephes. VI, 5-7); quia et illos Dens constituit ut vobis dominentur, et vos ut serviatis. Bene servite propter Deum, quia de bono servitio mercedem habebitis. Si boni fueritis, meMores eritis dominis malis: quia apud Deum anima uniuscuiusque non est discernenda nobilitate, sed opere; nec genere, sed actione. Ideo nunc ad omnes mihi sermo fuit, quia Christus pro omnibus mortuus est (II Cor. v, 45). Et ideo servate quæ dixi, ut de vobis fructum habeam, et vos omnes in cœlestibus horreis, ubi frumenta congreganda sunt, misericors Dominus intromittat, qui vivit ct regnat in saecula s:eculorum. Amen.