Latin
De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Christi in cruce pro inimicis oratio. Orationis iltius effectus. Non solum autem de cruce, sed de verbis ipsio quae in cruce habuit, immensam pietatem ejus possumus considerare. Nam cum adhuc in cruce confixus esset, dicebat: Pater, dimitte illis peccatum; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et crucifixus pro illis qui crucifixerant orabat; et quidem illi e diverso dicebant, Si Filius Dei es, descende de cruce. Sed propter hoc non descendit de cruce, quoniam Filius Dei est. Propter hoc enim venit, ut crucifigeretur pro nobis. Descende, inquiunt, de cruce, et credimus inte (Matth. XXVII, dO, 42). Hæc verba sunt occasiones incredulitatis. Nam plus fecit, quam si de cruce descendisset. Multo enim majus fuit lapide ad monumentum apposito resurgere, quam de cruce descendere. Lazarum eliam quatriduanum jam funere felidum de sepulcro resuscitasse majus fuit, quam de cruce descendere. Et illi quidem dicebant, Si Filius Dei ea, salva temetipsum (Marc. xv, 30): iste autem omnia sustinebat ut illos liberaret qui crucifixerunt. Dimitte, inquit, illis peccatum. Utique dimisit, si vellent poenitere. Si euim non dimisisset illis peccatum, nec Paulus post Ecclesiae persecutionem apostolus exstitisset; si non dimisisset illis peccatum, non utique statim post assumptionem ejus tria millia et quinque millia et multa millia credidissent. Quoniam, inquit, multa millia Judceorum crediderunt (Act. 11. 41, et IV, 4). Audi quid dicunt Paulo apostolo. Vides, inquiunt, frater, quot millia sunt Judæorum qui crediderunt (Id. XXI, 20)?