Latin
120.2.33 to 120.2.52
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 120.2.33-52
Unproofread scanNot analysed yet
exterminat Ægyptum, non pecca- Ium; regem Pharaonem freto hiante occidit, non diabolum cunt suis legionibus pernecavit. David in iniquitatibus se fatetur esse conceptum: nec iiise ergo mundi potuit auferre peccatum. Cum per has igitur temporum girantium rotas mundiale curriculum volveretur, neque quispiam mederetur; et, ingravescentibus culpis, ruinæ præcipitis ictu et fremitu totius orbis membra pulvescerent, et nemo succurreret: ad feminam cansa revertitur, et origo per originem detruncatur. Origo peccati per Genitricem Christi exstincta est: prosnpies impietatis per prosapiem pietatis ablata ent, stirps mortis per stirpem vitæ. Hactenus causam, nunc et opertos obtutus niimen tis revelemus Virginei partus miracula. Christum virgo parit; mutatur natura, deletur et culpa. Pracisum est illud Evæ infelicitatis elogium, In tristitin paries filios (Gen. III, 16): quia isia in lætitia Dominum parturivit. Illa enim luxit, ista reluxit; illa lacrymas, ista gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Spiritus seminavit, non luxus; Deus sevit, non mantus. Virgo genuit; quia virgo concepit. Inviolata peperit; quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera, matrimonium in lide, partus in virgine.