Latin
Sermon 121
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 121.1
Unproofread scanNot analysed yet
Testimonium perhibentes Salvatori. Quis tanta rerum verborumque copia instructus existat, qui hujus dici gratiam dignis possit laudibus prædicare? Unde si hujusmodi nullus est, non erubescimus etiam, si nohis nitidior dicendi facundia desit: vel mediocri tamen sermone partum sacræ Virginis, et ortum Dominici corporis disserentes conabimur explicare. Natalis est ergo hodie Salvatoris, charissimi, in quo lumen additum mundo est, et immortalitas quæ per peccatum perierat, mortalibus reddita est. Natalis est hodie Salvatoris, de quo angelus pastoribus dicit, Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, I 1): do quo et propheta dicit, Filius datus est nobis, pucr natus cst nobis (Isai. IX, 6). Nascitur ergo qucm regem gentium alius propheta testatur, et nascitur ex virgine, sicut scriptum est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Id. vn, 44); quod interpretatum est ex hebraica lingua in latinum translata, Nobiscum Deus. [Prædicamus hodie natum de virgine Salvatorem, et infantem in præsepio positum cnm vig! lantibus pastorihus monili ab Angelis adoramus. Exhibeamus fidem virtutibus, reverentiam sanctis testibus præbeamus, ct Simconi cognoscenti, ct Annoc Dominum confitenti, ct Joanni baptizanti, et Jordanis purgationi, et sancto Spirilui descendenti, et cœlis apertis, et Patri testimonium perhibenti, et virgini permanenti, et stellæ fulgenti, et columbæ descendenti, et ipsi Domino omnem tentationem diaboli superanti.