Latin
Sermon 121
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 121.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mirabilis partus. Mundi fit consolatio. Exstitit autem ipsi virgini ipse lilius qui crat sponsus, ipse genitus qui erat genitor. Illic fuit paranympha credulUas, paranymphus archangelus: mater sponsa, et ipse quem peperit Christus sponsus, quem sanctus Spiritus copulavit, Gabriel angelus nuntiavit, Angelorum exercitus decantavit, et stella fulgida demonstravit. Fecit gravidam virginem ipse, qui erat nasciturus ex virgine. Expavit in parm suo subito mater: Deus per angelum loquebatur, et virgo auribus imprægnabatur. Audiat omnis aetas quod nunquam audivit. Virgo parUi suo nupsit, virginitatem dum pareret duplicavit, filium quem genuit adoravit. Cesset omnis sollicitudo; Christus nobis vera securitas advenit. Cesset omnis infirmitas; hodie Salvator apparuit. Cessent bella, desinant litus; hodie pax vera de coelo descendit. Cesset omnis amaritudo; hodie per totum mundum melliflui iacUi sunt cæli. Fugiat mors; quia vita nobis hodie de caelo e dala. Hodie super terram canunt Angeli, laetantur Archangeli, gloriantur Propheta; ,invitantur sancti, turbantur mali, gratulantur boni, visum caeci recipiunt, auditum surdi, claudi gressum, leprosi mundantur, tristes lætificantur, infirmi sanantur, et mortui resuscitantur. Solus diaholus eL omnia cum co dæmonia contremiscunt; quia restauratur genus humanum per interimam diaboli. Christus vobis hodie redemptor apparuit.] A. Virtus Domini ex ordine nascendi; et variis de ipso testimoniis. Probat virtutem Domini ordo nascendi. Concipit virgo virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Vide miraculum matris Dominici corporis. Virgo concipit, virgo gravida, virgo cum parturit, virgo post partum. Præclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas Virtus mundi nascitur; ct nullus parientis est genitus: vacuatur uterus, infans excipitur; nec tamen virginitas violatur. Fas enim erat, ut Domino es virginc secundum carnem nascente meritum cresceret castitatis; nc pur ejus adventum violarentur integra, qui veniebat tanarc corrupta. NasciLur ergo puer, ponitur in præsepio (hæc sunt enim Domini prima cunabula, ncc regnator cœli has dedignatur angustias): stat Maria, et matrem se læta miratur, et de Spiritu sancto protulisse se gaud: t: nuc quia peperit innupta, terretur sed quia gcnucrit, cum exsultatione miratur. Nam cum sæculo debitus Salvatoris properaret adventus, ad Mariam virginem venit Spiritus sanctus, ut fuerat ah angelo anIe prædictum dicente, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i, 55). Recte ergo in ejus adventu coelestia veneramur, quem de cælovenisse manifeste cognoscimus, quem natum pro nostra salute Dei Patris et Spiritus sancti virtute comperimus. Multis enim ante nuntiabatur indiciis nova coelo ventura progenies. Vides ergo, charissime, Salvatoris ortum, Dei esse virtutem; cum de eo Prophetae non taceant, et Spiritus sanctus fateatur. Quid præclarius stellæ nuntio? quid Magorum rvanifesta confessione? quid Prophetarum tam simili et tam continuata sententia? Ubique notus est Dominus, ubique natus ex virgine nuntiatur.