Latin
Sermon 124
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 124.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Christus mihi, non sibi nascitur. Ut hodie a me possit, fratres charissimi, majestas nalivilatis Dominicæ prædicari, por vos milii a Domino facultas est impatranda, quatenus ipse verbum in ore sui constituat sacerdotis, nee nostri oris dedignetur officium, qui nostræ carnis lodic dignatus est inire commercium. Non enim, fratres, ineffabile divinæ generationis contendimus aperire mysterium; sed nostræ salutis magnum et mirabile gestimus gaudium nuntiare, sicut dixit angelus, Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II, 10). Nullum hodie, fratres, conceptus, nullum terreat parius. Ubi enim virginitas concipit, integritas parit, Dci est virtus conscia, non voluptas. Audi angelum dicentem, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (ld. l, 55). Hodie, fratres, non incloatur deilas, sed humanitas innovatur: hodie natus est non sibi Christus, scd mihi. Accedite ergo ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6): quia hodie in sole posuit, sicut dixit propheta, tabernaculum suum (Psal. XVIII, G). Virginitas nunquam nuda. Divinum est, fratres charissimi, quod geritur, non humanum. Nunquam est nuda virginitas, quæ tegmine pudoris sedccoravit Ad domicilium castitatis angelus mediator advenit; ut regi aulam, Deo templum, et cœlesti sponso tha. lamum procuraret. Nascente enim Domino non est ablata, sed consecrata virginitas; quæ ipsa sponsum genuit sui pudoris, ipsa custodi præbet fidele servitium: feta, sed virgo; virgo, sud niatcr; sterilitate cnim caruit, non pudore. Adstat sanctitas, sincerilas, pudicitia, castitas, integritas, lides, ct omnes simul adfuere virtutes; ut intrepida famula sui utcri portaret auctorem, et cœlestem parilura virtutem, sexus suivictrix, dolorem gemitumque nesciret. Beata fecunditas, qu:c et honorein acquisivit maternum, et castitatis præmium non amisit.