# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 125.3.1-24

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 125.3.1 to 125.3.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/125.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/125.3.1

i. Cur Deus hominem suscepit ex Virgine. Nativitatem Domini nostri Jesu Christi secundum carnem iia Evangelista apertissimo demonstravit, ut ostenderet eum ex Spiritu sancto et Maria virgine natum, propter haereticorum astutiam, qui negant Deum hominem suscepisse. Sed ideo Dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium, ut nobis ostenderet in casto corpore Deum portari debere. Ad hoc enim Deus hominem suscepit in se, ut et nos Deum suscipiamus in nobis, sicut ipse dicit, Manete in me, et ego an vobis (Joan. xv, 4). sacrum et coeleste mysterium in nativitate Domini! Concepit virgo antequam sponsum haberet, parit antequam nubat; et quod ad laudem pertinet nominis Doinini, et mater et virgo caepit esse post partum. Virgo enim concepit, virgo peperit, virgo post partum illibata permansit. Quem cum portaret, timuit; cum pareret, adoravit: quem cum peperisset, minor erat mater quam filius. i. Christi generatio in Adam præfigurata. Grande nobis mysterium divina majestas in Adae figura praemisit. Sicut enim Deus noster cum primum Adam facere vellet, non ex conjunctione viri aut mulieris hominem ut esset effecit; sed accipiens terram, unde homincm facit, divina quadam arle formavit: ita sine viri conjunctione Deum in virginali alvo incorporari dispensavit. Ergo si tunc licuit hominem sine homine nasci, cur non licuit homiuem sine homine per Mariam virginem procrcari? Quoniam sicut Adam ex terra virgine figuratus est, ita et Christus ex virgine natus agnoscitur. Ibi tunc flatus Dei de terra vivum hominem surgere fecit ad vitam: hic mundo I Spiritus sanctus de Maria virgine Christum hominem figuravit, in quo Deus ad reparationem hominis habitarct. Adam cnim ibi tunc nascitur; hic renovatur et resuscitatur in Christo. Fuit ergo similis reparatio, quomodo fuit et hominis creatio. Denique sicut lune in alvo terræ Salvator Adas membra composuit;

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
