Latin
125.3.25 to 125.3.40
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 125.3.25-40
Unproofread scanNot analysed yet
sic ctiam nunc in virginis alvo Christus sua membra composuit. grandis patientia Salvatoris; exspectat nasci sua membra quae fecit! Sed ideo ille voluit nasci, ut nos iterum viveremus. Deus latebat in liomine: humiliata est virtus, ut pietas augeretur; et quod ad laudem nominis ejus pertinet, visa est potestas minus velle quam possit. Humiliavit se ut homo: nec horruit Deus hominem induere, quem ad suant Patrisque imaginem figuravit, unde libens Dei Filius voluit hoc esse quod fecit. Nam idco Deus noster Filium suum misit ad hominem liberandum, ut cui dixerat, Faciamus hominem (Gen. I, 26), ipse eliam liberator esset, qui fuerat et creator. Cur Christus ex muliere. Cur per mulieres resurrexisse nuntiatur. Sed quare Deus noster nascendo per Virginem, nos sic voluit reformare ad vitam? Ut quia per mulierem in hunc mundum mors intravit, salus per Virginem redderetur. Denique et quando Christus tertia die ab inferis resurrexit, primum mulieres per angelum adorantes occurrunt: quibus ideo jubetur resurrectionem Apostolis nuntiare, ut hominibus ostenderetur, Ecce perquam cecidistis in mortem, per ipsam vobis resurrectio mortuorum nuntiatur. Mulier enim quia prior gustaverat, prior etiam resurrectionem vidisse monstratur, ut non perpetui reatus apud viros opprobrium sustincret; et quae culpam nobis transfudcrat, transfudit et gratiam.