Latin
Sermon 126
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 126.1
Unproofread scanNot analysed yet
Utraque Christi generatio inter se comparatur. Mater Christi semper virgo, quæ semper sponsa. Generatio utraque incomparabilis. Veneranda nativitas Salvatoris, qui natus in carne est, humilitatis est instrumentum, pietatis mysterium, et aeternae spei remedium manifestum. Hac die est natus ex virgine matre, qui ante saecula aeternus est genitus ex Deo Patre. In illa nativitate ex impassibili nascitur Genitore; in ista ex incorrupta natus est virgine. Illam solus Pater scivit ipse qui genuit; hanc in se sola Virgo et mater intemerata eognovit, quæ virum in concipiendo non pertulit. In Patre impassibilitas, in matre incorruptibilitas; in Patre perpetua divinitas, in matre aeterna virginitas. Sic enim ad eam Dominus loquitur per prophetam, Et desponsabo te mihi in æternum (Osee. II, 19). Semper ergo virgo est, quae semper sponsa est: et quae vocabulo sponsæ non caruit, in aeternum virgo permansit. Et desponsabo te, inquit, mihi in æternum; quia quae sponsa æterna dicitur, aeterna virgo probatur. Ex Patre invisibiliter, ex matre visibiliter; sed incomparabiliter ex Patre, atque incomparabiliter ex maire: quia incorruptibiliter in illa nativitate Patrem Deum habet sine homine matre; in ista matrem habet virginem, sed hominem non habet patrem. In illa coaeternus est Patris, et coaeternus auctoris: in ista filius est virginis, et auctor est matris. Ipse enim formavit uterum qui descendit in uterum; exivit de utero, et non corrupit uterum: ut qui Deum Patrem habet in coelis, virginem matrem haberet in terris. In. illo sine tempore gcnitus, in ista in fine temporum natus. In illo nascitur sine fine, in ista concipitur siue semine. In illo sine initio generationis, in ista sub conditione Legis et carnis. In illo invisibilis Deus, in ista visibilis homo per corpus: quia Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). In illo impassibilis, in ista mortalis. In illo excelsissimus, in ista subjectus: subjectus siquidem injuriis passionis et mortis; mortis autem crucis (Philipp. II, 8). Sed per hæc omnia est gloriosus in coelis, qui victor in omnibus invenitur in terris.