# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 126.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/126.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/126.3

Mysterium crescentis diei in Natali Christi. Elogit ergo hunc diem sibi ad nativitatem, nobis ad felicitatem; sibi ad obsequium, nobis ad gaudium. Sic enim pastoribus Angelus prædicavit: Ecce, inquit, annuntio vobis gaudium, quod erit universæ terræ. Quaore? Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II, 10 et 11); ut merito a nobis hodie cantandum sit, Hic eat dies quem fecit Dominus, gaudeamus et lætemur in eo (Psal. CXVII, 24). Crescit ecce dies cum ortu nascentis, et lucrativo proventu vel successibus momentorum: noctisque imminuto curriculo defectionem sentiunt opera tenebrarum. Die enim æterno nascente, augmentum debuit dies temporalis accipere: non ut dies aliquid nascenti conferret, sed ut ex nascente dies prærogativam incrementi vel felicitatis acquireret, et fieret toti mundo festivus, in quo verus Deus homo natus est in carne perfectus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
