Latin
127.1 to 127.20
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 127.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Nativitates Domini duce. Superbia non magnitudo, sed tumor. Humilitatis necessitas. Christus unigenitus et primogenitus. Anniversaria Domini Incarnatio, et vestræ Fraternitatis tam frequens congregatio, exigit a nobis debitum sermonis officium. Itaque, fratres, affectu pio, corde devoto januam Domini pulsemus: ut ct nobis tribuat fiduciam utilia dicendi, et vestrae Charitati fructuln audiendi. Adjuvet itaque nos humillimos suos Salvator ct magister humilitatis Dominus noster Jesus Christus, virginis filius, virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Hodie itaque nasci dignatus est, per quem facta sunt omnia: manens quod est, exhibens tibi quod es; manens apud Patrem in divinitate, suscepit nostram infirmitatem in humanitate. Duas namque nativitates Domini accipimus: unam divinam, alteram humanam, tamen utramque mirabilem; illam siue matre, istam sinc patre: illam aeternam, ut crearet temporales; hanc temporalem, ut præstaret aeternos. Ille enim de quo dicit Joannes evangelista, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est: ille tantus, ille in fonna Dui æqualis Patri, ille sine tempore fabricator temporum, ille ex nullo saeculo, ante omnia sæcula, judex saeculi, facius est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Præbentes ei obsequium et testimonium, tanquam lucernæ venturo diei,omnes Prophetæ prænuntiantes ante ipsuin nascendo venerunt, post credendo adhæserunt. Oportebat enim ut prænuntiaretur venturus, facturus miracula; quibus miraculis bene intelligentibus appareret homo parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne non grandescendo se crederet magnum. Est enim superbia non magnitudo, sed tumor. Quod autem tumet, videtur magnum, sed non est sanum.