# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 129.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/129.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/129.3

Superstitiones aliæ. Strenæ. Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus est, ut pro amore fidei, ista miserabilis consuetudo de hac civitate in integrum tolleretur; rogo vos, fratres charissimi, ut vobis non sufficiat quod ipsi hoc malum, Deo donante, non facilis: sed ubicumque alibi fieri videritis, arffuite, castigate, corripite, et vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio stultos homincs removete. Et ut ad integrum vos divinae misericordiæ consecretis, etiam illas alias observationes, velut diaboli venena respuite, quas, quod pejus est, plures in poputo christiano observare non erubescunt. Sunt enim qui de calendis januariis auguria observant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcumque beneficium, cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas, et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis tradunt. Aliqui etiam rustici, mensulas in ista nocte quæ præteriit, plenas multis rebus, quoe ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis calendæ januariæ præstare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent. Et quia, sicut scriptum est, Modicum fermentum totam massam corrumpit (Galat. v, 9), eliam ista, et alia his similia, qua. longum est dicere, quæ ab imperitis aut parva. aut nulla peccata creduntur; a vestris ordinate familiis removeri: et hoc præcipite, ut sic calendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de Paganorum consuetudine in istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen christianum prodesse non possit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
