# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 130.4.19-36

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 130.4.19 to 130.4.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/130.4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/130.4.19

Quid enim illo esse miserius potest, quem infelicem facit aliena felicitas? Aut ubi remedium inveniat, qui non solum suo malo, sed alieno bono miser est? Hinc ira, quae semper est inimica consilio, foveam in quam cadat, et laqucos quibus ipsa capiatur, innectit. Tales coercendi. Vos vero, fratres charissimi, quibus Deus honestos et sobrios mores donare dignatua est, sanctam conversationem quam divino munere percepistis, vicinis, vel familiis vestris assidua castigatione transfundite, et nolite eis permittere verba turpia aut cantica luxuriosa proferre: quia in illum redundat omne peccatum, qui non vult peccantes prohibere, cum possit. Quicumque ergo in calendis januariis quibuscumque miseris hominibus sacrilego ritu insanientibus, potius quam ludentihus, aliquamhumanitatem dederint, non hominibus, sed dæmonibus se dedisse cognoscant. Et ideo si in peccatis eorum participes esse non vultis, cervulum sive juvencam 1, aut alia quaelibet portenta, ante domos vestras venire uon permittatis: sed castigate potius atque corripite, et si potestis, etiam cum severitate distringite; ut de vestra salute, et de aliorum correctione duplicem mercedem possitis, Deo remuneranle, percipere. Rogo autem vos, fratres dilectissimi, ut quia de fide ct de honestate morum vestrorum, Deo propitiante, confidimus, non vobis sufficiat, quod ipsi boni estis; sed, sicut jam supra suggessi, studete ut per vestram admonitionem aliorum etiam negligentias corrigatis; ut non solum de sancta vestra conversatione, sed eliam de aliorum correctione æterna praemia capiatis. Admonete ergo familias ve. stras ut infelicium Paganorum sacrilegas consuetudiues non observent. Strenas. Jejunandum in calendis januariis. Sunt enim aliqui, qu pejus est, quos ita observatio inimica subvertit, ut in dicm calendarum si forte aut vicinis au peregrinantibus opus sit, etiam focum dare dissimulent. Multi praeterea strenas et ipsi offerre, et ab aliis accipere solent. Ante omnia, fratres, ad confundendam Paganorum carnalem et luxuriosam laetitiam, exceptis illis qui præ infirmitate abstinere non praevalent, omnes auxiliante Deo jejunemus;

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
