# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 130.4.37-57

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 130.4.37 to 130.4.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/130.4.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/130.4.37

et pro illis miseris qui calendas istas, pro gula et ebrietate, sacrilega consuetudine colunt, Deo, quantum possumus, supplicemus. Et dum ea quae ipsi faciunt exhorrescimus, insuper et pro illis oramus; et de nostra benignitate et de illorum correctione dupliciter, donante Deo, gaudeamus. Propitio Deo, fratres dilectissimi, ita nos pro salute animae vestræ fideliter ac Iibenter auditis, ut nobis libere et cum omni fiducia ea quae saluti vestrae novimus esse necessaria, studeamus cum charitate suggerere, et quid agere vel quid vilare debeatis ostendere. Et ideo. rogo vos, fratres, ut quia, Deo inspirante, antiquam Paganorum consuetudinem religionis affectu ipsi despicitis, alios quoscumque observare videritis, cum charitate et mansuetudine castigetis. Vanus honor Planetis delatus. Unde, dies planetarum nomine dicti. Prima eorum nuncupatio. Talis appellalio resumenda. Nonnulli enim in hæc mala labuntur, ut diligenter observent, qua die in itinere exeant, honorem præstantes, aut Soli, aut Lunæ, aut Marti, aut Mercurio, aut Jovi, aut Veneri, aut Saturno. Ne. scientes naiseri, quia si se per pœnitentiam non emendaverint, cum illis partem habebunt in inferno, quibus vanum honorem impendere videntur in mundo. Ante omnia, fratres, universa ista sacrilegia fugite, et tanquam diaboli mortifera venena vitate. Et sotcm enim et lunam Deus pro nobis et nobis profutura constituit, non ut ista duo luminaria quasi deos colamus; sed illi qui ea nobis dedit, quantas possumus gratias referamus. Mercurius cnim homo fuit miserabilis, avarus, crudelis, impius et superbus. Venus autem meretrix fuit impudicissima. Et ista monstrosa portenta, id est, et Mars, et Mercurius et Jovis et Venus et Saturnus eo tempore dicuntur nati, quo filii Israel erant in Ægypto. Si tunc nati sunt, utique dies isti, qui illorum nUminibus appellantur, illo tempore jam erant; et secundum quod Deus instituerat, sic nomen habebant, id est priina et secunda.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
