# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 132.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/132.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/132.2

Stella anie biennium apparuit. Quid Magos ad adorandum induxerit. In coelo enim videntes ignotissimam stellam, non ante paucos dies, sed ante ferme biennium, sicut inquirenti Herodi patefecerunt (unde a bimatu et infra occidit infantes secundum tempus, ut scriptum est, quod inquisierat a Magis); hanc stellam sicut intelligitur, admirati, cujus etiam esset, consequenti revelatione nosse mcruerunt, regis videlicet Judæorum: eoque nato cum et hoc ejus gratia cognovissent, ad eum adorandum hodie occurrere potuerunt. Non utiqne regi Judxorum, quales alii esse solebant, hunc tam magnum honorem longinqui alienigenæ et ab eodem regno prorsus extranei a se deberi arbitrabantur; sed talem natum esse didicarant, in quo adorando se salutem quæ secundum Deum est, consecuturos minime dubitarent. Neque enim ætas erat saltem cui adulatio humana serviret; non sub poplite sella regalis, non de membris purpura, non de capite diadema fulgebat: non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosorum fama praeliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerat. Jacebat in praesepi puer ortus recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate: sed magnum aliquid latebat in parvo, quod illi homines primitiae Gentium non terra portante, sed coelo narrante didicerant, ad quod tam ex longinquo tam supplices veniebant, quod intuendo non videbant, et promereri adorando cupicbant. Regina quidem Austri venerat a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: nec illa regni ejus sublimitate, sed mentis luce commota est (III Reg. x, 1; Matth. XII, 42). Verumtamen inerat in Salomone doctrina, quæ verbis ejus longissime ac latissime diffamatis ad discendum potuit studiosos animos excitare: proinde illa non latentem Deum, sed loquentem hominem v non adorare venerat, sed audire. Hic autem qui donaverat illam sapientiam Salomoni, et crat virtus ac sapientia Dei, infirmitate carnis indutus, adhuc per pusillam ætatem tacebat in terris, jam per amplissimam majestatem clarebat 1 in coelis.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
